TRIUMVIRI

TRIUMVIRI
I.
TRIUMVIRI
Aedibus sacris incendiô consumptis restituendis et sacris conquirendis donisque praesignandis, memorantur Livio, l. 25. c. 7. Comitia deinde a Praetore Urbano de Senatus sententia plebisque scito sunt habita, quibus creati sunt Quinqueviri, miris turribusque reficiendis et Triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque praesignandis; alteri, reficiendis aedibus Fortunae et Matris Matutae intra protam Carmentalem, quae proiore annô incendiô consumptae fuerant. Hos, ut et Duumviros aedis locandae, faciundae, dedicandae, Sacerdotes quidem proprie non fuisse, e Sacerdotibus tamen potissimum creari consuevisse, docer Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 3. c. 29.
II.
TRIUMVIRI
Epulones, creati sunt primum Ann. Urb. Cond. 557. L. Furiô Purpureone, M. Claudiô Marcellô Consulbi. fuêreque C. Ticinius Lucullus, T. romuleius et P. Porticus Lerca: e quibus Romuleius Legem tulit, Ut propter sacrificiorum multitudinem Tresiviri Epulones crearentur, cum essent ipsi a Numa, ut etiam Ludorum illud epulare sacrificium facerent, institutt. Ius praeterea Togae praetextae habendae, sicut Pontifici, iis permisit. Cicer. l. 3. de Orat. Livius, l. 33. c. 42. etc. Alii Pl Manlio eam legem tribuunt: sed in locis cit. T. Romuleius legitur; unde etiam a nonnullis lex Romuleia dicitur, quod Car. Sigonius ex coniectura emendavit. Postea Septem viri, tandem Decemviri, facti sunt: de qoorum munere vide supra, ubi egimus de Epuionibus. Item, in voce Parasiti. Rosin. loc. cit. l. 8. c. 1.
III.
TRIUMVIRI
conquirendi iuvenes idoneos ad arma ferenda, creati sunt bellô secundô Punicô, An. Urb. Cond. 541. Q. Fulviô
Flaccô III. et Appiô Claudiô Pulchrô Consulib. Causam suppeditai Livius, l. 25. c. 5. ubi, Consules, inquit, cum aegre delectum conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque ut et novaeurbanae Legiones et supplementum veteribus scriberetur, sufficiebat: Senatus absistere eos inceptô vetuit et Trium viros hinos creari iussit: alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagesimum lapidem in plateis forisque et in conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent, et si qui roboris satis ad ferenda arma habere vider entur, etiamsi nondum militari aetate essent, millites sacerent. Tribuni Pleb. si iis videretur, ad Populum ferrent, ut qui minores essent septem et decem annis, iis perinde stipendia procederent, ac si 17. annorum aut maiores milites facti essent. Ex hos Senatusconsulto crati Trium viri primi conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt. Vide iterum praefatum Rosin. Antiqq. Roman. l. 7. c. 40.
IV.
TRIUMVIRI
recognoscendi Turmas Equitum Roman. Vide supra, Triumviri leg. Senatus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Triumvĭri — (Tresviri, Dreimänner, lat.), 1) im alten Rom Collegium aus drei Männern zu verschiedenen Bestimmungen: a) T. agris dandis u. T. coloniae deducendae, vom Senat zur Vertheilung der Staatsäcker u. zur Einrichtung einer Colonie gewählt; b) T.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Triumviri — Triumviri, lat., Triumvirn d.h. Dreimänner, im alten Rom Name mehrer Beamten. Die bedeutendsten waren die t. capitales, in den Tributcomitien gewählt, überwachten die Vollstreckung der Todes strafe, die Verbrennung verbotener Bücher, die Fahndung …   Herders Conversations-Lexikon

  • Triumviri — Triumvir Tri*um vir, n.; pl. L. {Triumviri}, E. {Triumvirs}. [L., fr. res, gen. trium, three + vir a man. See {Three}, and {Virile}.] (Rom. Antiq.) One of tree men united in public office or authority. [1913 Webster] Note: In later times the… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Triumviri — Ein Triumvirat – abgeleitet von lat. tres viri („drei Männer“), die Bezeichnung stammt eigentlich von einem partitiven Genitiv, so z. B. Caesar est trium vir(or)um,[1] daher triumvir – bezeichnet ein Bündnis von drei Personen, die gemeinsame… …   Deutsch Wikipedia

  • TRIUMVIRI Capitales — qui et Tresviri et Treviri Capitales, Sallustio, in Catil. c. 55. Iudices vel, ut alii legunt, Vindices rerum capitalium, creati sunt primum M. Curiô Dentatô et P. Ruffinô Consulib. ut ex Liv. l. 9. apparet, an. Urb. Cond. 495. ut habet Rosinus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIUMVIRI Monetales — memorantur Pomponio ICto, ff. tit. 2. de orig. Iuris: Constituti sunt eôdem tempore et Quatuorviri, qui curam viarum agerent, et Triumviri Monetales, aeris, argenti, auri flatores etc. Praefuerunt cudendae monetae, hinc nomine mutuatô. Iidem et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIUMVIRI Agro dividendo — memorantur in Lege agraria Sempronia, a Tib. sempronio Graccho Trib. Pleb. an. Urb. Cond. 620. latâ Ut si quis latius (500. iugeris) agrum patefaceret, Triumviri quotannis dotâ operâ creati iudicarent, qui qublicus ager, qui privatus esset.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIUMVIRI Nocturni — antiquus Romae Magistratus, Livius, l. 9. c. extr. de C. Flavio Scriha, quomodo Aedilis Curulis factus sit, agens, inter alia, eum prius Tribunatum gessisse dicit, et duos Triumviratus, Nocturnum alterum, alterum Coloniae deducendae. Quando… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIUMVIRI Reipubl — constituendae, magistratus erat Romanus, ut contra leges institutus, sic minime diuturnus. Initium eorum incidit in An. Urb. Cond. 710. Cum enim Caesar in Senatu 23. vulneribus confossus esset, Octavius tum Consul, ab ipso adoptatus, omnem dedit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIUMVIRI Coloniae deducendae — tres dicebantur Curatores qui, cum aut Lege aliquâ a plebe scitum, aut Senatusconsultô decretum esset, Coloniam aliquam deduci, numerusque colonorum iam esset scriptus, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Praetorem Urbanum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”